post quae et huiuscemodi veritatem venit Sennacherib rex
Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens
eas capere
quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet Sennacherib et
totum belli impetum verti contra Hierusalem
inito cum principibus consilio virisque fortissimis ut
obturarent capita fontium quae erant extra urbem et hoc omnium
decernente sententia
congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos
fontes et rivum qui fluebat in medio terrae dicentes ne veniant
reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam
aedificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat
dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum
murum instauravitque Mello in civitate David et fecit universi
generis armaturam et clypeos
constituitque principes bellatorum in exercitu et
convocavit universos in platea portae civitatis ac locutus est
ad cor eorum dicens
viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis
regem Assyriorum et universam multitudinem quae est cum eo
multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo
cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster
qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque
est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iuda
quae postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum
servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu
obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Iuda et ad omnem populum qui
erat in urbe dicens
haec dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes
fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem
num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti
adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis
Assyriorum
numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius
et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem dicens coram altari
uno adorabitis et in ipso conburetis incensum
an ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis
terrarum populis numquid praevaluerunt dii gentium omniumque
terrarum liberare regionem suam de manu mea
quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres
mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit
etiam Deus vester eruere vos de hac manu
non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione
deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum
gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de
manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere
vos de hac manu
sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum
Deum et contra Ezechiam servum eius
epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum
Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium
ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic
et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista
insuper et clamore magno lingua iudaica contra populum qui
sedebat in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et
caperet civitatem
locutusque est contra Deum Hierusalem sicut adversum deos
populorum terrae opera manuum hominum
oraverunt igitur Ezechias rex et Esaias filius Amos
prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in
caelum
et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum
robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum
reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus
esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero eius
interfecerunt eum gladio
salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Hierusalem de
manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et
praestitit ei quietem per circuitum
multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino
Hierusalem et munera Ezechiae regi Iuda qui exaltatus est post
haec coram cunctis gentibus
in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et
oravit Dominum exaudivitque eum et dedit ei signum
sed non iuxta beneficia quae acceperat retribuit quia
elevatum est cor eius et facta est contra eum ira et contra
Iudam ac Hierusalem
humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor
eius tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit
super eos ira Domini in diebus Ezechiae
fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros
sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi
aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii
apothecas quoque frumenti vini et olei et praesepia omnium
iumentorum caulasque pecoribus
et urbes exaedificavit habebat quippe greges ovium et
armentorum innumerabiles eo quod dedisset ei Dominus
substantiam multam nimis
ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum
Gion et avertit eas subter ad occidentem urbis David in omnibus
operibus suis fecit prospere quae voluit
attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant
ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram
dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quae
erant in corde eius
reliqua autem sermonum Ezechiae et misericordiarum eius
scripta sunt in visione Esaiae filii Amos prophetae et in libro
regum Iuda et Israhel
dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum
supra sepulchra filiorum David et celebravit eius exequias
universus Iuda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque
Manasses filius eius pro eo